Liber Primus
I Carmina qui quondam studio florente peregi, Flebilis heu maestos cogor inire modos. Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae Et ueris elegi fletibus ora rigant. Has saltem nullus potuit peruincere terror, Ne nostrum comites prosequerentur iter. Gloria felicis olim uiridisque iuuentae, Solantur maesti nunc mea fata senis. Uenit enim properata malis inopina senectus Et dolor aetatem iussit inesse suam. Intempestiui funduntur uertice cani Et tremit effeto corpore laxa cutis. Mors hominum felix, quae se nec dulcibus annis Inserit et maestis saepe uocata uenit. Eheu, quam surda miseros auertitur aure Et flentes oculos claudere saeua negat! Dum leuibus male fida bonis fortuna faueret Paene caput tristis merserat hora meum; Nunc quia fallacem mutauit nubila uultum Protrahit ingratas impia uita moras. Quid me felicem totiens iactastis, amici? Qui cecidit, stabili non erat ille gradu. II Haec dum me cum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem astitisse mihi supra uerticem uisa est mulier reuerendi admodum uultus, oculis ardentibus et ultra commumem hominum ualentiam perspicacibus, colore uiuido atque inexhausti uigoris, quamuis ita aeui plena foret ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae. Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat,nunc uero pulsare caelum summi uerticis cacumine uidebatur; quae cum altius caput extulisset ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum frustrabatur intuitum. Uestes erant tenuissimis filis subtili artificio indissolubili materia perfectae, quas, uti post eadem prodente cognoui, suis manibus ipsa texuerat; quarum speciem, ueluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae uetustatis obduxerat.