Quos nihil aliud in cladem detraxit nisi quod nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi uidebantur. Itaque nihil est quod ammirere si in hoc uitae salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est, pessimis displicere. Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur. Qui si quando contra nos aciem struens ualentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi uero circa diripiendas inutiles sarcinulas occupantur. At nos desuper irridemus uilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque uallo muniti quo grassanti stultitiae aspirare fas non sit.


VII Quisquis composito serenus aeuo Fatum sub pedibus egit superbum Fortunamque tuens utramque rectus Inuictum potuit tenere uultum, Non illum miniaeque ponti Uersum funditus exagitantis aestum Nec ruptis quotiens uagus caminis Torquet fumificos Vesaeuus ignes Aut celsas soliti ferire turres Ardentis uia fulminis mouebit. Quid tantum miseri saeuos tyrannos Mirantur sine uiribus furentes? Nec speres aliquid nec extimescas, Exarmaueris impotentis iram; At quisquis trepidus pauet uel optat, Quod non sit stabilis suique iuris, Abiecit clipeum locoque motus Nectit qua ualeat trahi catenam. VIII

Sentisne, inquit, haec atque animo illabuntur tuo an onos luras? Quid fles, quid lacrimis manas? Ecauda me keuke nou. Si operam medicantis exspectas, oportet uulnus detegas. — Tum ego collecto in uires animo: anne adhuc eget ammonitione nec per se satis eminet fortunae in nos saeuientis asperitas?



5 из 95