maxima natarum Priami, colloque monile bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. Haec celerans ita ad naves tendebat Achates. At Cytherea novas artes, nova pectore versat Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem incendat reginam, atque ossibus implicet ignem; quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: `Nate, meae vires, mea magna potentia solus, nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, ad te confugio et supplex tua numina posco. Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum litora iactetur odiis Iunonis iniquae, nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore. Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum. Quocirca capere ante dolis et cingere flamma reginam meditor, ne quo se numine mutet, sed magno Aeneae mecum teneatur amore. Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem. Regius accitu cari genitoris ad urbem Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae: hunc ego sopitum somno super alta Cythera aut super Idalium sacrata sede recondam, ne qua scire dolos mediusve occurrere possit. Tu faciem illius noctem non amplius unam falle dolo, et notos pueri puer indue voltus, ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido regalis inter mensas laticemque Lyaeum, cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, occultum inspires ignem fallasque veneno.'


20 из 288