gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans victosque Penates: incute vim ventis submersasque obrue puppes, aut age diversos et disiice corpora ponto. Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili propriamque dicabo, omnis ut tecum meritis pro talibus annos exigat, et pulchra faciat te prole parentem.' Aeolus haec contra: `Tuus, O regina, quid optes explorare labor; mihi iussa capessere fas est. Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias, tu das epulis accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem.' Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus: ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. Insequitur clamorque virum stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. Iutonuere poli, et crebris micat ignibus aether, praesentemque viris intentant omnia mortem. Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra: ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas talia voce refert: `O terque quaterque beati, quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis Tydide! Mene Iliacis occumbere campis non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?'


3 из 288