Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinassolabar, fatis contraria fata rependens;nunc eadem fortuna viros tot casibus actosinsequitur. Quem das finem, rex magne, laborum?Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,Illyricos penetrare sinus, atque intima tutusregna Liburnorum, et fontem superare Timavi,unde per ora novem vasto cum murmure montisit mare proruptum et pelago premit arva sonanti.Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavitTeucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixitTroia; nunc placida compostus pace quiescit:nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,navibus (infandum!) amissis, unius ob iramprodimur atque Italis longe disiungimur oris.Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?'Olli subridens hominum sator atque deorum,voltu, quo caelum tempestatesque serenat,oscula libavit natae, dehinc talia fatur:`Parce metu, Cytherea: manent immota tuorumfata tibi; cernes urbem et promissa Lavinimoenia, sublimemque feres ad sidera caelimagnanimum Aenean; neque me sententia vertit.Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,longius et volvens fatorum arcana movebo)bellum ingens geret Italia, populosque ferocescontundet, moresque viris et moenia ponet,tertia dum Latio regnantem viderit aestas,ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iuloadditur, — Ilus erat, dum res stetit Ilia regno, —triginta magnos volvendis mensibus orbisimperio explebit, regnumque ab sede Lavinitransferet, et longam multa vi muniet Albam.Hic iam ter centum totos regnabitur annos