
Hoc audiens domnus Carolus rex una cum Francis, quos sub celeritate coniungere potuit, illuc perrexit et pervenit usque ad locum, ubi Alara confluit in Wisora. Tunc omnes Saxones iterum convenientes subdiderunt se sub potestate supradicti domni regis et reddiderunt omnes malefactores illos, qui ipsud rebellium maxime terminaverunt, ad occidendun IIIID; quod ita et factum est, excepto Widochindo, qui fuga lapsus est partibus Nordmanniae. Haec omnia peracta reversus est praefatus domnus rex in Francia.
Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Teodone-villa, et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
783.DCCLXXXIII. Tunc obiit domna ac bene merita Hildegardis regina pridie Kal. Mai., quod evenit in die tunc in tempore vigilia ascensionis Domini. Et domnus rex Carolus iter fecit partibus Saxoniae, eo quod Saxones iterum rebelles fuissent, et cum paucis Francis ad Theotmalli pervenit. Ibi Saxones praeparaverunt pugna in campo, qui viriliter domnus Carolus rex et Franci solito more super eos inruentes et Saxones terga vertentes; et Domino adiuvante Franci victores extiterunt, et cecidit ibi maxima multitudo Saxonum, ita ut pauci fugam evasissent. Et inde cum victoria venit suprascriptus gloriosus rex ad Paderbrunnen, ibi coniungens exercitum suum. Et perrexit, ubi iterum Saxones se coniunxerunt, ad fluvium, cuius vocabulum est Hasa. Ibi iterum pugna inita non minor numerus Saxonum ibi cecidit, et auxiliante Domino Franci victores extiterunt. Et iter peragens iamdictus domnus Wisoram fluvium transiit, ad Albiam fluvium usque pervenit; et inde reversus praefatus magnus rex in Franciam.
