Et celebravit praedictus gloriosus domnus Carolus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Aquis, et pascha in Rodomo civitate. Et inmutavit se numerus annorum in

769.

DCCLXVIIII. Domnus Carolus gloriosus rex iter peragens partibus Aquitaniae, eo quod Hunaldus voluit rebellare totam Wasconiam etiam et Aquitaniam, et cum paucis Francis auxiliante Domino dissipata iniqua consilia supradicti Hunaldi. Et in ipso itinere iungens se supradictus magnus rex cum germano suo Carlomanno in loco, qui dicitur Duasdives. Inde Carlomannus se revertendo Franciam iter arripiens, domnus Carolus benignissimus rex ivit ad Aequolesinam civitatem, et inde sumpsit plures *Francos cum omni utensilia et praeparamenta eorum et ibat super flumen Dornoniam et aedificavit ibi castrum, qui dicitur Fronciacus. Et inde missos suos mittens post Hunaldum et uxorem eius ad Luponem Wasconem, dum et ibi moram fecisset una cum Francis, adductus est supradictus Hunaldus una cum uxore sua. Et castro praeparato et Hunaldo recepto reversus est in Francia.

Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Duria, et pascha in Leodico vico publico. Et inmutavit se numerus annorum in

770.

DCCLXX. Tunc domnus Carolus rex habuit synodum in Warmatiam civitatem, et Carlomannus et Berta regina iungentes se ad Salossa. Et in eodem anno perrexit domna Berta regina per Baioariam partibus Italiae.

Et domnus Carolus rex celebravit natalem Domini in Mogontiam civitatem et pascha in Haristallio. Et inmutavit se numerus annorum in

771.

DCCLXXI. Tunc domnus Carolus rex synodum habuit ad Valentianas. Et eodem anno Carlomannus rex defunctus est in villa, quae dicitur Salmontiacus, prid.

Non. Decembr. Domnus rex Carolus venit ad Corbonacum villam, ibique venientes Wilcharius archiepiscopus et Folradus capellanus cum aliis episcopis ac sacerdotibus, Warinus et Adalhardus comites cum aliis primatibus, qui fuerunt Carlomanni; uxor vero Carlomanni cum aliquibus paucis Francis partibus Italiae perrexerunt.



7 из 80