Ibique exercitum dividens iam fatus domnus rex, et perrexit ipse per montem Caenisium et misit Bernehardum avunculum suum per montem Iovem cum aliis eius fidelibus. Et tunc ambo exercitus ad clusas se coniungentes, Desiderius ipse obviam domni Caroli regis venit. Tunc domnus Carolus rex una cum Francis castra metatus est ad easdem clusas et mittens scaram suam per montanis. Hoc sentiens Desiderius clusas relinquens, supradictus domnus Carolus rex una cum Francis auxiliante Domino et intercedente beato Petro apostolo sine lesione vel aliquo conturbio clusas apertas Italiam introivit ipse et omnes fideles sui. Et Papiam civitatem usque pervenit et Desiderio incluso ipsam civitatem obsedit.

Ibique domnus Carolus in sua castra natalem Domini celebravit et pascha in Roma. [Et dum propter defensionem sanctae Dei Romanae ecclesiae eodem anno invitante summo pontifice perrexisset, dimissa marca contra Saxones nulla omnino foederatione suscepta. Ipsi vero Saxones exierunt cum magno exercitu super confinia Francorum, pervenerunt usque ad castrum, quod nominatur Buriaburg; attamen ipsi confiniales de hac causa solliciti, cumque hoc cernerent, castello sunt ingressi. Dum igitur ipsa Saxonum gens coepisset seviens domos forinsecus incendia cremare, venerunt ad quandam basilicam in loco, qui dicitur Fricdislar, quam sanctae memoriae Bonefacius novissimus martyr consecravit atque per spiritum prophetiae praedixit, quod nunquam incendio cremaretur. Coeperunt autem idem praefati Saxones cum nimia intentione adversus eandem certare basilicam, quemadmodum eam per quodlibet ingenium igni cremare potuissent. Dum haec igitur agerentur, apparuerunt quibusdam christianis, qui erant in castello, similiter et quibusdam paganis, qui in ipso aderant exercitu, duo iuvenes in albis, qui ipsam basilicam ab igne protegebant; et propterea ibidem non potuerunt neque interius neque exterius ignem accendere nec aliquod dampnum eidem inferre basilicae, sed nutu divinae maiestatis pavore perterriti in fugam conversi sunt, nemine persequente. Inventus est autem postea unus ex isdem Saxonibus mortuus iuxta ipsam basilicam, genibus curvis adclinus supra pedes, habens ignem et ligna in manibus, velut ore flando eandem basilicam igni tradere voluisset.] Et inmutavit se numerus annorum in



9 из 80