Et dum rex aprum vellet percutere, quidam e suis Bertoldus nomine, cum ei iuvare vellet, casu regem in tibia vulneravit, et accepto vulnere supervixit plus VII diebus atque in eodem loco defunctus est. . Decembris, anno aetatis suae circiter XVIII. Delatum est corpus eius in monasterium sancti Dyonisii ibique humatum. Franci capiunt consilium et Theodericum comitem Italiae dirigunt ad imperatorem Karolum, uti veniat in Franciam.

Anno DCCCLXXXV.

Anno Domini DCCCLXXXV. Karolus imperator nuntio percepto acceleravit iter et venit usque Pontionum, ibique omnes qui fuerant in regno Karlomanni ad eum venerunt eiusque se subdidere imperio; atque ita Karolus imperator rediit in terram suam, praecipiens eos qui erant ex regno quondam Hlotharii et regno Karlomanni pergere Luvanio contra Nortmannos. Condicto itaque uterque exercitus placiti die advenerunt ad dictum locum, praeter Hugonem abbatem, qui dolore pedum ab hac profectione se abstinuit, sed nil ibi prospere egerunt, verum cum magno dedecore rediere ad sua. Francosque qui venerant ex regno Karlomanni irrisere Dani: 'Ut quid ad nos venistis? Non fuit necesse. Nos scimus, qui estis, et vultis, ut ad vos redeamus; quod faciemus'.

His etiam diebus Godefridus Danus, quia disponebat suam inmutare fidem, astu Gerulfi sui fidelis ab Heinrico duce interficitur. Hugo etiam filius Hlotharii regis iubente imperatore per consilium dicti ducis excaecatus est. Mense itaque Iulio VIII. Kal. Augusti Rotomagum civitatem ingressi cum omni exercitu, Francique eos usque in dictum locum insecuti sunt. Et quia necdum eorum naves advenerant, cum navibus in Sequana repertis fluvium transierunt et sedem sibi firmare non desistunt. Inter haec omnes qui morabantur Neustria atque Burgundia adunantur et collecto exercitu adveniunt quasi debellaturi Nortmannos. Sed ut congredi debuerunt, contigit ruere Ragnoldum ducem Cinomannicum cum paucis, et hinc rediere omnes ad loca sua cum magna tristitia, nil actum utile.



11 из 28