
Anno Domini DCCCLXXVII. Misitque legatos, qui cum Nortmannis tractarent, ut munerati e regno eius abirent. Et facta pactione spoliantur aecclesiae, et omne regnum ad hoc tributum dat, ut ab hac liberarentur clade. Et dum in his principes regni occupantur, Karolus imperator ad hoc negotium perficiendum Hludowicum filium suum delegit in regno cum suis primoribus relinquendum et iterum iter parat, quo Italiam pergeret et inde ad limina apostolorum. Contra voluntatem denique suorum cum coniuge iterum Italiam ingressus est, Papiaeque civitati Iohannes papa ei occurrit, ibique se mutuo salutaverunt. At hi qui in Francia remanserant dato tributo Danos e regno abire coegerunt. Et dum domnus apostolicus et imperator Papiae civitati essent, subito eis nuntiatur Karlomannum imperatori cum manu valida superveniri. Unde commotus imperator, videns non habere unde ei resistere, praedicto papae munera, quae sancto deportabat Petro, dedit, inter quae crucifixum aureum, quale non fuit ab ullis regibus factum. Ipse vero per Alpes Provintiae in Franciam repedare voluit, sed, ut dicitur, a quodam Sedechia Iudaeo potionatus in loco qui dicitur Nantua intra Alpes posito II. Non. Octobr. indictione XI, anno aetatis suae LIIII, regni vero XXXVII, imperii autem II. vitam finivit praesentem. Corpus vero eius in eodem regno in loculo *reposuerunt, donec transferretur in Franciam, quod postea per diversa loca translatum est. Franci vero mense Decembrio Compendio palatio adunati Hludowicum filium eius in regnum statuunt.
Anno DCCCLXXVIII.Anno Domini DCCCLXXVIII. Iohannes papa ab Lantberto duce Spolitanorum iniuriatus Franciam venit, eiusque adventus Hludowico regi nuntiatur, qui tunc morabatur circa Ligerem propter Nortmannos. Qui festinanter Trecas civitati ei occurrit, mutuoque se salutaverunt. Tunc ibi Incmarus Laudunensium episcopus, qui ab Bosone fuerat excaecatus, coram ipso papa atque omnibus Gallicanorum episcopis [se] de omnibus, quibus olim fuerat dampnatus, inculpabilem reddidit atque iubente apostolico missas celebravit.
