Et dum haec aguntur, Hugo abba Waltherum Aurelianensium episcopum misit, obsecrans Hludowico regi, ut partem regni Hlotharii, quam suus genitor Karolo inter se dividendo regnum consensit, acciperet et abiret in regnum suum et pacem suis sineret habere consobrinis. Quod ille audiens, recepta parte regni, abiit in terram suam. Hugo vero Hludowicum et Karlomannum per manus Ansegisi archiepiscopi benedici fecit in reges. Per idem tempus mense Septembrio natus est Karolus frater illorum.

Nortmanni vero non cessant devastari aecclesiam populumque Christianum interfici captivarique. Boso etiam dux provinciae per tirannidem nomen regis sibi vindicat partemque Burgundiae occupat. Sed Nortmanni incendiis et devastationibus inhiantes sanguinemque humanum sitientes ad interitum et perditionem regni mense Novembrio in Gandao monasterio sedem sibi ad hiemandum statuunt et mense Decembrio corpus sancti Vedasti Vallis supra Sumnam in villa sua defertur. Ragnelmus Tornacensium episcopus moritur per indictionem XIII.

Anno DCCCLXXX.

Anno Domini *DCCCLXXX. Nortmanni vero Tornacam civitatem et omnia monasteria supra Scaldum ferro et igne devastant, interfectis accolis terrae atque captivatis. Gozlinus vero et Chuonradus eorumque complices aegre ferentes de amicitia Hugonis abbatis suorumque dominorum cum Hludowico iterum eum faciunt venire in Franciam. Contra quem Hugo abba cum sociis ac dominis et copioso exercitu venire non distulit, apudque monasterium sancti Quintini resederunt, Hludowicus vero rex et eius exercitus supra fluvium Hisam, et nuntiis intercurrentibus praedicti reges in unum conveniunt et pacis foedera inter se procurante Hugone abbate firmant, regratiatis his qui a se disciverant. Actum est hoc mense Februario.

Post haec Hludowicus parat redire in regnum suum, occurritque Nortmannis a praeda revertentibus. Et facta congressione apud Timiomum nobiliter eos vicisset, nisi contigisset Hugonem filium suum ibi ruere. Nam Godefridus rex Danorum illum interfecit. Quo mortuo omisit rex illos insequi. Multi quoque nobiles illius gentis ibi corruerunt, caeteri, qui evasere, rediere ad castra sua. Hugo quoque abbas fuit in illo proelio.



4 из 28