Ac speciem nato trade, venuste, tuam.

Sic tibi finitum in tempus iam credita forma

Fit tua, nec iuris terminus ulla dies.

Progenies formam referet si pulchra paternam,

Tu tua post etiam funera vivus eris.

Et quis homo patitur formosa putrescere tecta

Queis modica a cura perpetuetur honos?

Quisve ea non firmat brumas ac flamina contra

Mortisque in rabiem perpetuumque gelu?

O, nisi socordes, nemo; tu, care, creatus

Es patre, fac suboles ut tua dicat idem.

XIV

Si non aetheriis prudentia fluxit ab astris

Vlla mihi, astrologum me tamen esse reor.

Non equidem novi sit sors bona, necne, futura,

An sitis, an febris, candida, necne, dies.

Non ego momentis sua fata volantibus edo,

Quid tonitru aut ventus, quidve minetur hiems.

Non ego vaticinor quo vertat regibus annus,

Saepe requirendo praescia signa poli.

Ex oculis mea cuncta tuis prudentia fluxit,

Ars mea sunt oculi, sidera certa, tui.

Inde lego fidei et formae quae destinet aetas,

Haud tibi sed generi si studuisse velis.

Nolueris, de teque hoc auguror; ipse peribis,

Et periere illo forma fidesque die.

XV

Cum memini innatum cunctis gignentibus esse

Vt breve per tempus stet suus ille vigor;

Vndique per mundum spectacula fluxa videri,

Quae super arcanis viribus astra notent;

Cum scio mortales herbarum crescere ritu

Laetificante uno, vel reprimente, Iove;

Suco luxuriare novo, decrescere adultos,

Mox vegeti floris nil retinere memor;

Talia miranti sortis spectacula fluxae,

Ante oculos tu stas, aurea forma, puer;

Has ubi damnosum tempus seniumque videntur



6 из 61