
Sis animo quod es ore tuis, humanus amansque,
Vel minimum in tete consule iusta, puer.
Alterum—amans oro—te gigne, nec aurea forma
Intereat nobis, seu tua, sive tui.
XI
Quam cito per senium marces, in prole vicissim
Crescis, ubi partem severis ipse tui;
Quodque in flore tuo vegeti das sanguinis, illud
Crede tuum, iuvenis cum tibi rapta dies.
Providet hoc formae generique; hoc deme, relicta est
Stultitia, et senii marcor, inersque gelu.
Mens tua si cundlis, hic rerum desinat ordo,
Binaque post hominum saecula desit homo.
Is sine prole cadat quem non natura creando
Destinat, informem corpore, mente rudem.
Quaere quibus donet largissima, largius omne
Dat tibi, tu dando dona tuere deae.
Te sibi in exemplar sculpsit, pluresque volebat
Sculpere te, posset ne bona forma mori.
XII
Si numero pulsus horae momenta notantes
Seu video in nigra nocte perire diem;
Purpura me violae marcescens sicubi movit
Nigrave caesaries sparsa colore nivis;
Si mihi celsa arbor foliis spoliata videtur
Quae modo contra aestus texerat una gregem,
Seu vehitur plaustro spicis in mergite vinctis
Cana rigens, viruit quae modo verna seges;
Tum mihi cura tua de forma multa recursat,
Tu quod, ubi tempus cetera vastat, eas.
Omnia namque solent formosa ac dulcia sese
Linquere, dumque vident altera nata mori.
Temporis et falcem fugiet res una, propago,
Sospes, ubi victum te quoque tempus habet.
XIII
O utinam posses tuus esse! at posse negatur
Id tibi post spatium perbreve, care, morae.
Consule in hunc igitur venturum, consule, finem,
