Sol, oculus caeli, nimiis fervoribus ardet

Interdum, aut hebes est aureus ille color;

Pulchraque declinant a pulchro, forte caduca,

Aut quia naturae lex ita flectit iter.

At tibi perpetua est, indeclinabilis, aestas,

Deciderit nulla flos tuus iste die;

Mors nihil ipsa suis de te iactabit in umbris

Carmine in aeterno dum sine fine vires;

Donec homo spirabit enim poteritque videre,

Vivit in hoc vitae carmine causa tuae.

XIX

Tempus, tempus edax, ungues obtunde leonum,

Fac subolem tellus hauriat ipsa parens;

Tigridis e malis aciem rape dentis, et ure

Phoenica annosum sanguinis igne sui;

Fac miseros hilaresve annos utcunque libebit

O rapidum tempus, fac mihi quidquid aves,

Mundo ac deliciis marcentis abutere mundi

Omnibus, hoc unum tu vereare nefas:

Est puer, o ne sculpe horas in fronte venusta

Eius, ibi senii ducere parce notas;

Praetereas unum sine labe, et noscere possint

Hoc specimen formae saecla futura virûm.

I tamen, o tempus, quodvis conere maligni,

Hic puer in versu vixerit usque meo.

XX

Virginea ora geris nativo picta colore,

O puer, o animae mascula flamma meae!

Virginis et placidum pectus, quod mobile quidquam

Nesciat, ut fallax scit muliebre genus.

Luce tui excellunt oculi sensuque fideli,

Tangentes auro qualiacunque vident.

Vir specie decus omne tenes, nam percutis idem

Corda puellarum, ducis et ora virûm.

Te facere instituit primo natura puellam,

Ni studio sese falleret inter opus;

Sed nimium addendo spe me deiecit ab omni,

Id dederat quod non ad mea vota facit;

Virginibus te gratum ea fecerat; usus amoris



8 из 61