Detur eis igitur, dum mihi detur amor.

XXI

Dissimile ingenium nobis illique poetae

Cui canitur pictis femina nota genis.

Delicias quaerens ipsum scrutatur Olympum,

Cumque venusto omni nominat ille suam.

Comparat huic solem lunamque superbius ille,

Quasve parit gemmas terra vadumque maris;

Comparat Aprilem, et violas, et siquid ubique

Rarius aetheriae continet aura plagae.

Ast ego, verus amans, optarim scribere vera,

Atque ita, sic credas, est mihi pulcher amor;

Nil facie superat, quanquam superare nitore

Aurea per caelum lumina mille puto.

Plura quidem effundent sua qui praeconia curant;

Laus, nihil optanti vendere, quid sit opus?

XXII

Noluerim speculo de canis credere nostris

Ipse iuventutis dum, puer, instar eris;

At senii rugas in te quo tempore cernam,

Et mihi clausum iri tum scio morte dies.

Omnis enim forma haec quae te vestire videtur,

Verius insigni cor mihi veste tegit;

Vtraque in alterno vivunt nam pectore corda,

Nec sine te possim nomen habere senis.

O tueare ergo mihi te, velut ipse tuebor

Me tibi, custodem cordis, amice, tui;

Haud minus hoc timide gesto quam sedula nutrix

Praetimet infanti quem gerit omne malum.

Nec repetendum hoc ipse, meum si perdis, habeto;

Te mihi non dederas rursus ut ipse darem.

XXIII

Vt stupet in scena quis non assuetus agendo

Impositas partes excutiente metu;

Vtque ferae vires effervescentis in iram

Immodicus laedit debilitatque furor;

Sic ego nonnunquam linguae diffisus omitto

Plurima quae plane dicere vellet amans.



9 из 61