
'Optimus ursus mundi es, dixit consolabunde Christophorus Robinus.
'Serion' dicis tu? dixit Pu in spem sublatus et iam vultu renidens. 'Utcumque tamen, dixit, 'hora fere prandii est.
Itaque pransuri domum ierunt.
IV
Quo in capite Ior caudam amittit et Pu caudam quendam invenit
Ior, auritulus cinereus ille annosus, soIus in silvae angulo quodam carduoso stabat, pedibus late divaricatis, capite deflexo de rerum natura meditans.
Modo tristis secum 'Cur? cogitabat, modo 'quemadmodum? et modo 'Haudquaquam huiusmodi, modo autem quid pensitaret, omnino ignorabat. Itaque Puo appropinquante Ior paulisper a meditatione desistere gavisus est ut maeste 'Ut vales? ei diceret.
'Et quomodo res tua agitur? dixit Winnie ille Pu.
Ior capite abnuit.
'Non valde quomodo, dixit. 'Longo iam ex tempore evidenter non agitur quomodo.
'Malum, malum, dixit Pu. 'Sane dolendum est. Sine me te adspicere.
Ior igitur sortem miseratus iniquam oculos solo fixos tenens eo loco stabat et Winnie ille Pu eum semel circumiit.
'Dic: quid caudae tuae accidit?
'Quid ergo accidit?
'Abest!
'Tibi persuasum est?
'Cauda aut adest, aut abest. Tertium nihil est. Et cauda tua abest.
'Quid ergo est?
'Nihil.
'Sine videam, dixit Ior, lente se ad locum convertens, ubi antea cauda fuerat, deinde, eam invenire nequiens in contrarium se vertit usque ad pristinam positionem, postea capite demisso intra crura primoria spectavit et postremo suspirium alto pectore et triste ducens: 'Probe dixisti, inquit, 'abest!
'Scilicet, dixit Pu.
'Hoc mihi ad multa quadrat, dixit Ior maestus. 'Id omnia explicat. Haud mirum.
'Alicubi caudam reliquisse debes.
