
Sane ita apparebat. Aderant vestigia, modo inter se occursantia, modo intermixta, sed distincte huc et illuc quattuor paria ungularum concurrentium.
'Puto, dixit Porcellus, etiam nasi primoris acumen lingens, quod ei parum solacii adferre videbatur, 'puto mihi alicuius negotii in mentem venisse. Mihi alicuius negotii in mentem incidit, cuius heri oblitus eram, et quod cras perfici nequit. Itaque existimo mihi revertendum esse et illud statim perficere.
'Post meridiem faciemus et ego te comitabor, dixit Pu.
'Non est negotium pomeridianum, dixit cito Porcellus. 'Est negotium peculiare antemeridianum quod non nisi mane perfici potest, inter horas — quota, quaeso, hora est?
'Circiter meridiem, dixit Winnie ille Pu, solem contemplans.
'Inter, inquam, duodecimam horam ac meridiem et quinque. Itaque, reapse, Pu vetule et carissime, habe me excusatum — Quid est?
Pu oculos in coelum vertit, deinde sibilo iterum audito oculis sursum intentis ramos magnae quaercus scrutatus est et amicum suum quendam conspexit.
'Est Christophorus Robinus, dixit.
'Tum vero omne tibi bene evenit, dixit Porcellus. 'Cum eo tutus eris. Vale! et gaudens periculum effugere, citato cursu, quam velocissime poterat domum iit.
Christophorus Robinus lente de arbore descendit.
'Ursule stultule vetule, dixit, 'quid fecisti? Primum solus bis circuitum totius luculi fecisti, deinde Porcellus te secutus est et coniunctim circuitum fecistis, deinde autem quarta vice. .
'Mane paulisper, dixit, ungulam elevans Winnie ille Pu.
Consedit et quam cogitabundissime potuit, meditatus est. Deinde solea vestigium ingressus est. . deinde naso bis perfricato sese erexit.
'Ita est, dixit Winnie ille Pu.
'Nunc demum intellego, dixit Winnie ille Pu. 'Stultus et delusus fui, dixit, 'et ursus sine ullo cerebro sum.
