egregiam et facilem victu per saecula gentem.Hic templum Iunoni ingens Sidonia Didocondebat, donis opulentum et numine divae,aerea cui gradibus surgebant limina, nexaequeaere trabes, foribus cardo stridebat aenis.Hoc primum in luco nova res oblata timoremleniit, hic primum Aeneas sperare salutemausus, et adflictis melius confidere rebus.Namque sub ingenti lustrat dum singula templo,reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,artificumque manus inter se operumque laboremmiratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,bellaque iam fama totum volgata per orbem,Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.Constitit, et lacrimans, `Quis iam locus' inquit `Achate,quae regio in terris nostri non plena laboris?En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.'Sic ait, atque animum pictura pascit inani,multa gemens, largoque umectat flumine voltum.Namque videbat, uti bellantes Pergama circumhac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus,hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velisadgnoscit lacrimans, primo quae prodita somnoTydides multa vastabat caede cruentus,ardentisque avertit equos in castra, prius quampabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.Parte alia fugiens amissis Troilus armis,infelix puer atque impar congressus Achilli,fertur equis, curruque haeret resupinus inani,lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahunturper terram, et versa pulvis inscribitur hasta.