Interea ad templum non aequae Palladis ibantcrinibus Iliades passis peplumque ferebant,suppliciter tristes et tunsae pectora palmis;diva solo fixos oculos aversa tenebat.Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,exanimumque auro corpus vendebat Achilles.Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,tendentemque manus Priamum conspexit inermis.Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,Eoasque acies et nigri Memnonis arma.Ducit Amazonidum lunatis agmina peltisPenthesilea furens, mediisque in milibus ardet,aurea subnectens exsertae cingula mammae,bellatrix, audetque viris concurrere virgo.Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno,regina ad templum, forma pulcherrima Dido,incessit magna iuvenum stipante caterva.Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthiexercet Diana choros, quam mille secutaehinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetramfert umero, gradiensque deas supereminet omnis:Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:talis erat Dido, talem se laeta ferebatper medios, instans operi regnisque futuris.Tum foribus divae, media testudine templi,saepta armis, solioque alte subnixa resedit.Iura dabat legesque viris, operumque laborempartibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:cum subito Aeneas concursu accedere magnoAnthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum,Teucrorumque alios, ater quos aequore turbodispulerat penitusque alias avexerat oras.Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates