
Et dum ibi resideret, multotiens scaras misit et per semetipsum iter peregit; Saxones, qui rebelles fuerunt, depraedavit et castra cepit et loca eorum munita intervenit et vias mundavit, ut dum tempus congruum venisset. Sinodum vero publicum tenuit ad Paderbrunnen; et inde iter peragens vias apertas nemini contradicente per totam Saxoniam, quocumque voluit. Et tunc in Bardengawi venit ibique mittens post Widochindum et Abbionem et utrosque ad se conduxit et firmavit, ut non se subtrahissent, nisi in Francia ad eum pervenissent; petentibus illis, ut credentias haberent, quod in*laesi fuissent, sicut et factum est. Tunc domnus Carolus rex reversus est in Franciam et mittens ad supradictos Widochindum et Abbionem obsides per missum suum Amalwinum; qui cum recepissent obsides, illos secum deducentes et coniunxerunt se ad Attiniacum villa ad domnum regem Carolum. Et ibi baptizati sunt supranominati Widochindus et Abbi una cum sociis eorum; et tunc tota Saxonia subiugata est.
Et in eadem villa celebravit saepedictus gloriosus rex natalem Domini et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
786.
DCCLXXXVI. Tunc domnus Carolus rex misit exercitum suum partibus Brittaniae una cum misso suo Audulfo sinescalco; et ibi multos Brittones conquesierunt una cum castellis et firmitates eorum locis palustribus seu et in caesis. Et sicut supra diximus, in multis firmitatibus Brittonum praevaluerunt Franci et cum victoria Domino volente reversi sunt et capitaneos eorum ad synodum repraesentabant supradicto domno rege in Wormatiam.
Tunc domnus rex Carolus praespiciens, se ex omni parte Deo largiente pacem habere, sumpsit consilium orationis causae ad limina beatorum apostolorum iter peragendi et causas Italicas disponendi, et cum missis imperatoris placitum habendi de convenentiis eorum; quod ita factum est. Tunc suprascriptus domnus rex natalem Domini celebravit in Florentia civitate. Et inmutavit se numerus annorum in