
DCCLXXXVII. Tunc domnus rex Carolus supradicto itinere ita peragens Romam venit et valde honorifice a domno apostolico Adriano receptus est; et aliquod dies ibi moratus est cum domno apostolico. Et Arighis dux Beneventanus misit Romaldum filium suum cum magnis muneribus, postolare de adventu iamdicti domni regis, ut in Benevento non introisset, et omnes voluntates praefati domni regis adimplere cupiebat. Sed hoc minime apostolicus credebat neque obtimates Francorum, et consilium fecerunt cum supranominato domno Carolo rege, ut partibus Beneventanis causas firmando advenisset; quod ita factum est. Et dum Capuam venisset, Areghisus dux reliquid Beneventum civitatem et in Salernum se reclusit; et timore perterritus non fuit ausus per semet ipsum faciem domni regis Caroli videre. Sed mittens missos et ambos filios suos proferens, id est Rumaldum, quem domnus Carolus rex secum habebat, et Grimoaldum, quem supradictus Areghis secum retinebat; et offerens multa munera et alios obsides, ut petitionem eius obtemperasset. Tunc domnus ac gloriosus Carolus rex praespexit una cum sacerdotibus vel ceteris obtimatibus suis, ut non terra deleretur illa et episcopia vel monasteria non desertarentur, elegit XII obsides et tertium decimum filium supradicti ducis nomine Grimoaldum. Et accepta munera iuraverunt omnes Beneventani, tam supradictus dux quam et Rumaldus. Et reversus est sepenominatus piissimus rex et celebravit pascha cum domno apostolico in Roma.
Ibique venientes missi Tassiloni ducis, hii sunt Arnus episcopus et Hunricus abba, et petierunt apostolicum, ut pacem terminaret inter domnum Carolum regem et Tassilonem ducem. Unde et domnus apostolicus multum se interponens, postolando iamdicto domno rege. Et ipse domnus rex respondit apostolico, hoc se voluisse et per multa tempora quaesisse, et minime invenire potuit; et proferebat statim fieri. Et voluit supradictus domnus rex in praesentia domni apostolici cum ipsis missis pacem firmare; et rennuentibus supradictis missis, quia non ausi fuissent de eorum parte ullam firmitatem facere.
