
DCCLVIII. Pippinus rex in Saxoniam ibat, et firmitates Saxonum per virtutem introivit in loco, qui dicitur Sitnia, et multae strages factae sunt in populo Saxonum; et tunc polliciti sunt contra Pippinum omnes voluntates eius faciendum et honores in placito suo praesentandum usque in equos CCC per singulos annos. Et inmutavit se numerus annorum in
759.DCCLVIIII. Natus est Pippino regi filius, cui supradictus rex nomen suum inposuit, ut Pippinus vocaretur sicut et pater eius; qui vixit annos duos et in tertio defunctus est.
Eodem anno celebravit natalem Domini in Longlare et pascha in Iopila. Et mutavit se numerus annorum in
760.DCCLX. Tunc Pippinus rex, cernens Waifarium ducem Aquitaniorum minime consentire iustitias ecclesiarum partibus, quae erant in Francia, consilium fecit cum Francis, ut iter ageret supradictas iustitias quaerendo in Aquitania.
Et pervenit usque in locum, qui dicitur Tedoad. Et cum haec vidisset Waifarius, misit missos suos, Otbertum et Dadinum, et dedit obsides Adalgarium et Eitherium regi Pippino, ut omnia redderet, quicquid supradictus rex quaerebat in causis ecclesiasticis.
Et celebravit natalem Domini in Carisiaco et pascha. Et inmutavit se numerus annorum in
761.DCCLXI. Waifarius dux Aquitaniorum, minime cogitans de obsidibus vel de sacramentis suis, quasi in vindictam supra Pippinum regem exercitum misit, qui ad Cavalonum civitatem venerunt. Dum et supranominatus rex synodum suum teneret in villa, quae dicitur Dura, nuntiatum est ei, quod Waifarius in omnibus mentitus est; iterum rex Pippinus illuc cum exercitu iter peragens et eius filius primogenitus nomine Carolus cum eo, et multa castella coepit, quorum nomina sunt Burbonnis, Cantela, Clarmontis. Istas per pugnam coepit et in Alverno alia multa castella coepit per placitum, quae se subdiderunt in eius dominio, et pervenit usque Lemovicas, vastando et desertando supradictam provintiam propter neglegentias Waifarii ducis.
