Et celebravit natalem Domini in Carisiaco villa et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

762.

DCCLXII. Tertio in Aquitania Pippinus rex iter faciens et coepit civitatem Bituricam et castrum, quod dicitur Toarcis.

Et celebravit natalem Domini in Gentiliaco villa et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

763.

DCCLXIII. Pippinus rex habuit placitum suum in Nivernis et quartum iter faciens in Aquitaniam. Ibique Tassilo dux Baioariorum postposuit sacramenta et omnia, quae promiserat, et per malum ingenium se inde seduxit, omnia benefacta, quae Pippinus rex avunculus eius ei fecit, postposuit; per ingenia fraudulenta se subtrahendo Baioariam petiit et nusquam amplius faciem supradicti regis videre voluit. Rex Pippinus iter peragendo per Aquitaniam usque ad Cadurciam pervenit Aquitaniam vastando et revertendo per Lemovicas in Franciam reversus est. Et facta est hiems valida.

Et tenuit rex Pippinus natalem Domini in villa, quae dicitur Longlar, et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

764.

DCCLXIIII. Tunc rex Pippinus habuit placitum suum ad Wormatiam et nullum iter aliud fecit, nisi in Francia resedit, causam pertractabat inter Waifarium et Tassilonem.

Et celebravit natalem Domini in Carisiaco villa et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

765.

DCCLXV. Tunc Pippinus rex placitum suum habuit ad Attiniacum et nullum fecit aliud iter.

Et celebravit natalem Domini in Aquis villa et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

766.

DCCLXVI. Tunc Pippinus rex perrexit iter faciens in Aquitaniam; et placitum suum habuit in Aurelianis civitate et restauravit Argentomo castro, quod antea Waifarius destruxit. Supradictus Pippinus rex castrum nominatum reaedificavit, ibi Francos misit Aquitaniam continendo, similiter et in Bituricas Francorum scaram conlocavit.



5 из 80