Et videor languens in amore ac lentior esse

Quod ruit his in me viribus ille deus.

O igitur sine me voltu mea sensa profari;

Pectoris is fiat vox sine voce mei.

Causam is amoris agat melius, mercedis et optet

Plus sibi, quam felix omnia lingua loqui.

O legere addiscas pietatis verba silentis;

Auscultare oculis ingeniosus amor.

XXIV

En oculus pictorem egit mihi, picta per illum

In tabula cordis forma venusta tua est;

Corporis in compage mei pictura tenetur

Pulchra, novoque artis perspicienda modo.

Namque per artificem spectando videris artem

Eius, et effigies quo tua picta situ;

Pectoris in cella est suspensa, vicemque fenestrae

En oculi supplent, irradiantque, tui.

Nunc oculis oculi reddunt quae mutua, quaeso,

Nosce; mei vera te posuere fide;

Perque tuos, nostro claras in corde fenestras,

Sol penetrare, ut te contueatur, amat.

Non oculis tamen omnis inest sollertia; pingunt

Visa sibi, nequeunt corda videre virûm.

XXV

Ingentis iactet titulos atque urbis honores,

Cui natalicium sidus et hora favet.

Me potius, fastus istos cui fata negarunt,

Id quod praecipuo dignor honore iuvat.

Deliciae qui sunt regum, ceu caltha, colores

Oppandunt domini solis ad ora sui,

Nubila sit facies, illorum gloria fluxit,

Aureaque in sese forma sepulta iacet.

Strenuus et miles felicia notus ob arma,

Si totiens victor vincitur ipse semel,

Raditur e fastis omnino nomen honestis,

Omniaque assiduo gesta labore cadunt.

O ego quam videor felix, immobile pectus

Pectoris immoti semper amantis amans.



10 из 61