
XXVI
O cui me fateor iunctum vinctumque teneri
Officio ac meritis, dulcis amice, tuis,
Scripta sinas ad te legem mea, nullius artis
Indicia, at magnam testificata fidem.
Dictaque tanta fides tenui sic arte videri
Nuda potest, desint cum sua verba rei,
Ni tibi quid sensus sperem felicius esse
Quod capiat corde haec omnia, nuda tamen.
Dum mihi siqua meos discursus stella gubernat
Desuper aspectu me meliore notet;
Ac superinducat quid honestum his sordibus ipsis,
Dignior ut cultu sit tibi noster amor.
Fas animi affectus erga te deinde fateri,
Nunc mea qua noscas ora venire pudet.
XXVII
Lassus ubi repeto mea lecti strata, levamen
Dulce fatigatis membra labore viae,
Continuo sub pectore iter mihi longius iri
Incipit, exhausto corpore mentis opus.
Nam procul a membris dilabitur illa quietis
Teque petens cupide tendere pergit iter;
Pansaque lumina habet lasso, spectantia semper
In tenebras quales lumina caeca vident.
Ni mihi ad obscuros orbes se mentis imago
Offerat, effigiem visa referre tuam;
Illa relucet enim velut umbris pendula nigris
Gemma, novum antiquo noctis in ore decus.
Luce mihi membris, animo mihi nocte, negatur
—Sive ego seu tu sis causa, — fruenda quies.
XXVIII
Quaene domum reditus igitur feliciter acti
Spes mihi, si nulla sit requiete frui?
Lucis ubi aerumnis nescit nox ipsa mederi,
Noxque die gravior fit mihi, nocte dies;
Alteraque alterius licet adversaria regnis,
Vnanimas iungunt in mea damna manus.
Huic iter urgendum curae est, agit illa querelas
Quone locorum a te longius ire velim;
