
Voce diem solor tristem te lumina terris
Reddere, per totum si nigret umbra polum;
Blandior et furvae nocti, si nulla nitescant
Sidera, te seri vesperis esse decus.
Interea mihi cura die producitur omni,
Omni nocte agitur vi graviore dolor.
XXIX
Fortunae fugiens iras oculosque virorum
Sicubi desertum me miserumque fleo;
Sive deûm irrito frustra clamoribus aures,
Meque tuens fatis imprecor omne malum;
Vellem ubi me natum spe cum meliore fuisse.
Huius amicitiis, illius ore, parem,
Artemve alterius vel idonea tempora natum,
Quoque meum magis est hoc minus omne placet;
Tum, per eas idem curas me paene perosus,
Forte tui memini, laetaque cuncta reor;
Ac feror in cantus ut inerte a caespite surgens
Mane novo ad caeli cantat alauda fores.
Ditat enim sic ipse tui me sensus amoris
Vt mihi tum regum despiciantur opes.
XXX
Cum sedeo meditans, et corda silentia dulce
Acta repraesentant praeteritosque dies,
Deesse gemo permulta, olim quaesita, dolorque
Tempus ob effusum fit novus ille mihi.
Tum lacrimis desueta opplentur lumina caros
Propter eos, longa qui mihi nocte silent;
Flere queo exstinctos et amores, flere parata
Gaudia non parvo, sed fugitiva tamen.
Tum renovare libet distantis temporis iras,
Nominaque accepti dinumerare mali;
Omnia quae lacrimis rursum solvenda videntur,
Tanquam eadem nullis ante soluta forent.
Sed meminisse tui per tot, carissime, curas
Omnia compensat damna, fugitque dolor.
XXXI
Quos desiderium finxit periisse meorum
Morte, tuum pectus, carius inde, tenent;
