
Omnis ibi pietas et munus amabile regnat,
Cordaque amicorum quae data rebar humo.
Quot lacrimas autem veras ad triste sepulcrum
Ex oculo elicuit relligiosus amor,
His velut exstinctis; quae tantum novimus esse
Mota situ, in te nam viva latere tamen.
Pectus, amicitiae custos ac vita sepultae,
Tu mihi carorum pignora quanta capis!
Hi tibi legavere in me sua; debita multis
Quae fuit, ad te nunc ius redit omne rei.
Tot facies caras in te contemplor, habesque
Has ubi tecum omnes, sum tuus omnis ego.
XXXII
Me bene contentis superes si, care, diebus,
Haec ubi mors atrox texerit ossa solo;
Ac relegas iterum fortasse hoc carminis ipsum
Quod rude panxisset, iam tibi raptus, amans;
Cum meliore die lectum conferre memento,
Victumque a calamo quoque tuere tamen.
Tactus amore mei facias, non carminis arte,
Magnorum ingeniis cesserit illa virûm.
Comiter o tum fare, mei si versus amici
Robore crevisset cum meliore die,
Ediderat pietas aliquid felicius ista,
Aptius et iunctos fecerat ire pedes.
Quando obiit, meliusque novi scripsere poetae,
Hos arte egregios, hunc pietate, legam.
XXXIII
Saepe diem vidi, splendens ut mane niteret
Blanditus summis regius ore iugis;
Pascua caelesti viridantia tangeret auro,
Auro caeruleas pingeret amnis aquas.
Qui breve post tempus nimborum obscaena sinebat
Agmina in aetherio turpiter ore vehi;
Mox faciem miseris abdens mortalibus ibat
Occiduum furtim sic maculatus iter.
Haud aliter quodam in frontem mihi mane refulsit
Qui veluti vitae sol erat ipse meae;
Sed miserum, meus esse unam modo perstitit horam,
