
Abditur in nubis iam regione diu.
Necdum ideo contemnit amor; solemque nigrare
Fas puto mortalem, si nigret ille deus.
XXXIV
Cur faceres tu me placidae dans omina lucis
Tam male munitum vestibus ire foras,
Opprimeret nubes ut euntem obscaena, tuusque
Turpibus in fumis occuleretur honos?
Nec quod ea velles interdum erumpere nube
Purgavit madidas id satis imbre genas;
Non ita; nemo hominum laudat fomenta, receptum
Dedecus intactum quae remanere sinant.
At pudet admissi; sed quae medicamina quaeso
Sunt ea? non explet damna recepta pudor.
Quod pudeat sontes illi fit tenue levamen
Grande iniustitiae qui tolerabit onus.
At flesti; ah, lacrimae pietas est aurea, flesti;
Omniaque his opibus furta piavit amor.
XXXV
Nolis ulterius, nolis, admissa dolere;
Fert rosa nam spinas, claraque lympha lutum.
Defectu et nebulis maculant sol lunaque sese,
Tetraque sub tenero germine pestis erit.
Sic homines peccant, ego certe, exempla legendo
Auctor nequitiae factus et ipse tuae.
Dedecus inque meum tua purgo sequius acta
Ac veniae supra, quem meruere, modum.
Siquid amore in me peccas, ibi causor amorem,
Oppositae partis gratificatus opem.
Lis mihi fit quaedam mecum, nam pectoris irae
Cum pietate in me talia bella gerunt,
Vt nequeam non et tua demum furta tueri,
Furta in me domini dulcis amara mei.
XXXVI
Dividuis, fateor, iam nobis vita terenda est,
Quos individuos attinet unus amor;
Sic probra nota meae, mecum restantia, sortis
Te sine, te nullum participante, feram.
