Vnus amor nobis eadem petit, una duobus

Dissociat vitas ira maligna deûm;

Illaque, ut effectus nunquam mutarit amoris,

Tempora deliciis eius habenda negat.

Illicitum posthac te voltu agnoscere ducam,

Ne sceleris triste hoc sit tibi, care, probro;

Neve palam alloquii tu me digneris honore,

Ni tibi vis demptum qui mihi detur honos.

Quod fieri nolis; te sic amplector, ut ipse

Si meus es, curae sit tua fama meae.

XXXVII

Vt iuvene in nato fortissima cernere gaudet

Invalidus senio decrepitusve pater,

Sic ego, fortunae laesus per tela, levamen

Invenio in meritis ac pietate tuis.

Si bona possideas nonnulla vel omnia demum

Ingenii, formae, nobilitatis, opum,

Sive alio te sub titulo laus ulla coronat,

His etiam cunctis noster adhaeret amor.

Nec fuerit pauper claudusve aut nomine nullo,

Cui solidae tantum sufficit umbra rei;

Laudis namque mihi tua copia praebet abunde,

Ac tua, parsve tuae, gloria vita mihi est.

Cuncta tibi rerum precor optima, compos et eius

Optati deciens inde beatus ego.

XXXVIII

Qui sua materies musam defecerit, auras

Tu mihi vitales donec, amice, trahis;

Tu qui dulce mei sis carminis argumentum,

Quod nequeat vilis quisque tenere liber?

O referas ad te, siqua in me digna legendo

Obvenient oculis, si modo digna, tuis;

Mutus ita est quisquamne ut te non dicere possit,

Vatibus o doctis luminis ipse dator?

Tu decima esto Musa, potentior una novenis

Quas rogat antiquus versificator opem.

Invocat et qui te numeros effundere possit

Exsuperaturos saecula multa virûm.

Si tenuis doctae placeat mea musa diei,



15 из 61