Cura mea, at laudis sit tuus omnis honos.

XXXIX

Quone verecundo te possim attollere versu,

Altera cum pars sis nobiliorque mei?

Quidne valet mea laus a memet dicta, tuumque

Dum celebro nomen, non ibi laudor ego?

Dividua hinc nobis decurrant stamina vitae,

Cedat ab unius nomine noster amor;

Sic habeam spatio dum separor, illud, amice,

Reddere quod laudis, solus at ipse, meres.

O in suppliciis quid non, absentia, posses,

Ni sinerent tristes dulcia bina morae;

Fallere nempe horam repetendo cordis amores,

Fallitur hoc blande pectus et hora simul;

Tum facere ex uno binos, quo tempore noster

Et praesens laude est, et procul inde loco.

XL

Accipe, care, meos et amores, accipe cunctos,

Nam quid in acceptis non fuit ante tuum?

Nil in amore pium quod dicas; illud habendum

Detuleram, et dum non ulteriora petis.

Tum si me quod amas oblata receperis, istud

Haud reprobo, utaris quae tibi cedit amor;

Sed reprobo, tua te si decipit ulla libido,

Id sitiens quod ais te renuisse palam.

At, fur blande, tuis ego possum ignoscere furtis,

Vel si pauperiem vis spoliare meam;

Sed gravius, scit quisque, iniuria fertur amici

Omnis ab hostili quam data plaga manu.

O in nequitia pulcher, me confice telis

Invidiae, at nobis hostibus esse nefas.

XLI

Quod tua libertas in furtis audet amorum

Dum tibi ab immemori pectore labor ego,

Convenit hoc isti bene formae, convenit annis,

Teque feres quoquo sollicitabit amor.

Mitis es ingenii facilisque petentibus, ore

Egregio ac cupidis dignior inde peti;



16 из 61