Sique petit virgo, quis eam non rupe creatus

Deseret austere reicietve preces?

Hei mihi, sed velles tu nostrae parcere, velles

Aetati ac formae ponere frena tuae

Abripiunt studiis nam te ferventibus illo

Qua duplicem nequeas non violare fidem;

Virginis, illam ad te si traxeris ore, tuamque

Ipsius, idcirco si mihi falsus eris.

XLII

Tu quod habes illam, fuerit carissima quamvis

Et mihi, non omnis fit meus inde dolor;

Flendum habeo potius quod te tenet illa, medullam

Cordis eo tactam volnere sentit amor.

Vos tamen, o cupidi, purgem: tu diligis illam

Et mihi dilectam quatenus esse vides;

Illaque me iuvit, specie crudelis, amico

Ipsa meo ob causam morigerata meam.

Quidquid in illo igitur perdam, tamen invenit illa,

Illaque si falsa est, ille lucratus erit.

At sese inveniunt ambo, careoque duobus,

Et mihi certe illi consuluere bono;

Sed laetum, meus est idem mihi, iunctus in unum;

Illaque me solum, — credere fas sit—amat.

XLIII

Est oculis visus in me vis optima clausis,

Namque die observant respiciuntque nihil;

Verum ubi dormivi, te clare deinde tuentur,

Perque diem caeci perbene nocte vident.

At tua si noctis tenebras illuminat umbra,

Quantum, o, laetifices clarior ipse diem!

Eniteas quanto tu lumine, cuius imago

Tenuis ad occlusas est ita clara genas!

O iucundum oculis, inquam, super omnia nostris

Te luce in viridi cernere posse palam,

Qui super obscuros orbes somnoque gravatos

Forma nites tenuis, forma venusta tamen.

Clara dies, dum te videam, densissima nox est,

Noxque dies, ubi te sistit ob ora sopor.



17 из 61