
XLIV
Tarda caro si mens esset distantia terris
Invida nullum ad te detinuisset iter;
Finibus e longis spatiorum ignarus adessem
Continuo, stares quo mihi cunque loco.
Intererat nihili si pes insisteret oram
Quae foret extremo dissociata situ;
Nam maria et terras ea transsilit, acta volando
Tam rapide ut secum quo velit ire putat.
Sed crucior quod mens non sum, longissima saltu
Millia te versus quae superare queat;
Me grave onus tardat liquidi crassique, coactum
Temporis ignavas, hei mihi, flere moras.
Nam lacrimas tantum mihi rerum sufficit illud
Par grave, fortunae tristis utrimque notam.
XLV
Altera bina in me levis aura et purior aether,
Te prope sunt, quoquo me rapit hora loci.
Hic animam signat, spes illa, et adesse videntur
Absentes, tanta mobilitate meant.
Nam quotiens ad te par hoc animosius ivit
Significaturum quae pia mandat amor,
Vita mea, ex istis retinens elementa quaternis
Bina modo, ad mortem paene redacta dolet.
Dum cito legatis a te revolantibus illis
Vita recomposita est, ut fuit ante, mihi.
Nam citius dicto revolarunt, deque salute
Certa tua docti me quoque certa docent.
Laetor in auditis, nec longum gratia durat,
Namque remitto ambos et redit ille dolor.
XLVI
In me lis oculo cum pectore saevit, in utro
Copia picturae debeat esse tuae.
Volt oculus nam pectus ab omni iure videndi
Claudere; volt oculo demere pectus idem.
Te positum in sese pectus docet esse, nec unquam
Lucentes oculos hunc penetrasse locum.
Alter it infitias ea dici vera, tuamque
