Effigiem in sese semper inesse docet.

Arbitrium in litis coguntur conscia veri

Sensa, cliens cordis contiguumque genus.

Lite perorata decernunt illa decere

Quas oculum partes, quas mage pectus amans:

Nempe ut in externis oculus regat, intima vero

Qua pietas habitet pectoris esse volunt.

XLVII

Sic oculus panxit cum pectore foedus, et ambo

Obsequia alternant officiique vices.

Sic quotiens oculus desiderat ora videre

Vera tua, et lacrima pectus inundat amor,

Protinus ille famem restinguit imagine pita,

Ac iubet ad falsas pectus adesse dapes.

Vtitur hospitio tum pectoris, eius amori,

Eius imaginibus se sociare libet.

Sic sive a tabula, seu cordis imagine factum

Credimus, hinc absens tu mihi semper ades.

Nam mea sensa extra nullus tibi, care, recessus

Linquitur, adsum illis, semper et illa tibi.

Sensaque paullisper si languent, pectus in omnes

Delicias oculo visa tabella ciet.

XLVIII

Quo studio excedens abdebam frivola rerum

Omnia post firmas quantulacunque seras,

Integra ut illa meos asservarentur in usus,

Fidaque rimantem falleret arca manum!

Tu mihi, gemma omnis prae quo sordere videtur,

Solamen solitum tu mihi, iamque dolor,

Vnus amicorum carissimus, unaque cura,

Desereris, cuivis praeda relicta malo.

Te loculis condo in nullis, nisi septa tenere

Mollia te possint pectoris ipsa mei;

Qua quotiens non es, fingo te credulus esse,

Ac venias liber, liber et inde migres.

Ac tamen ex illo ne tu rapiare verendum est;

Talibus in spoliis non bene firma fides.

XLIX

Illud ego in tempus, si quando venerit illud,



19 из 61