
III
In speculum spectans dic oris imagine visa
Tempus adest facies ut creet ista novam.
Eius enim integram ni vis reparare iuventam,
Fraus erit, ac cuidam matris ademptus honos.
Quaene ita pulchra vides telluris virginis arva
Vt dedignentur vomere culta tuo?
Quisve suum in sese sepelit vesanus amorem
Contentus clausa posteritate mori?
Te tua mater habet speculo, qua reddita cernit
Pulchra iuventutis tempora verque suae;
Perque senes oculos olim rugasque videbis
Ipse tibi hanc auream rursus adesse diem.
Sive agis ut nequid post te vel imaginis exstet,
Fac pereas caelebs, ac simul illa perit.
IV
Consumas in tene, nepos pulcherrime, formam
Quae tibi ab antiquis tradita venit avis?
Mancipio nil dat rerum natura, sed usum
Commodat, in largos liberiore manu.
Quodque ea largitur quo largirere vicissim,
Hoc es abusurus, pulcher, avare tamen?
Vsurasne facis sine faenore? ponis in usu
Summarum has summas, vivere deinde nequis?
Nam tua si tecum solo commercia fient,
Surripies furtim te tibi, dulce caput.
Quas igitur tabulas aut testamenta relinques
Iusta tuis, hinc te cum tua fata ferent?
Forma, nisi uteris, tecum tumulabitur ista;
Vtere, tunc heres vixerit ista tuus.
V
Horae quae tacita geniales arte creabant
Delicias oculi, ruris agreste decus,
Imperiis in eo saevis utentur eaedem,
Dedecoraturae si qua decora nitent.
It sine fine dies; aestas in squalida brumae
Ducitur, inde omnis despoliata iacet.
Deriguere gelu suci, caret arbor honore,
Forma latet multa sub nive, cuncta vacant.
