Inde nisi umorem stillasset nectaris aestas,

Et lacrima in vitreo carcere capta foret,

Gratiaque aestatis pereunte aestate periret,

Nec species pulchri, nec foret umbra memor.

Sed captis florum lacrimis, ubi bruma recurret

Si deerit species, at remanebit odor.

VI

I, puer, aestatisque tuae breve collige nectar

Ante manu rigida quam spoliarit hiems;

Imple vas aliquod dulcedine, tuque reconde

Ante cupidineas quam moriantur opes.

Haud vetita usura est usus felicior ille

Solvit ubi faenus dulce libenter amor.

Esto pater canit hoc, tuaque altera fiat imago,

O deciens felix tot renovate vices.

Sis deciens, inquam, felix, si dena per ora

Te suboles referat laetificetque patrem.

Quid faciendum ipsi Libitinae deinde relinquis,

Si moriens vivis posteritate tamen?

Cede, puer, monitis; ista omnia tradere leto

Vermibus in praedam te tua forma vetat.

VII

En, ubi sol primum lucis gratissimus autor

Sustulit effulgens ex oriente caput,

Mortales oculi speciem apparentis adorant

Ore observantes inferiore deum.

Cumque poli acclivis victor super ardua constat

Aetatis mediae viribus ille suis,

At mortale genus speciem veneratur eandem

Omne, sequens aureum voltibus eius iter.

Verum ubi lassatus currum declinat ab axe,

Defugiens senio iam titubante diem,

Haec oculi pietas, tractum aversata cadentem

Solis, ad exortus vertitur inde novos.

Te quoque destituent tua robora, curaque nulli,

Ni subolem generas, emoriere, puer.

VIII

Vox liquida, o, cur nam tales tristissimus audis?



3 из 61