Laeta iuvant laetos, dulcia dulcis amat.

Tu quod amas illud tamen auscultare gravaris,

Anne libens audis quod fit in aure dolor?

Si tibi displiceat liquida haec concordia vocum

Mixtaque coniugiis fila canora suis,

Te dulce increpitant, qui consocianda iugali

Foedere perverse dissociata tenes.

Nectit eas, audisne, inter se mutuus ordo,

Ac sonat in chordae chorda marita sono;

Sic patris et nati matrisque ex ore beatae

It quasi communis dulcisonusque canor.

Verba silent, sed vox a ternis editur una

Talis, io, vita caelibe nullus eris.

IX

An viduae metuens ne cui tingatur ocellus

Caelibe constituis condicione teri?

Si sine prole ereptus eris, te maxima terra

Fleverit, ut coniux coniugis orba viri.

Vt vidua aeterno te fleverit illa dolore

Nulla sibi quod sit forma relicta tui;

Cum viduae liceat privatis aedibus omni

In natorum oculis commeminisse patrem.

Aspice, in urbe nepos rem perdit siquis, easdem

Translatas alio possidet orbis opes;

Formae quod periit per totum perditur orbem,

Quique habet utendi nescius, ille necat.

Nil alios erga sedet huic in corde benignum

Qui struit in sese tam furiale nefas.

X

Proh pudor! esse nega cordi mortalia cuncta

Iam tibi, negligitur cui tua summa salus.

A multis fateor te, si placet illud, amari,

Nil at amari a te iam manifesta fides.

Sic odium crudele in te dominatur, ut ultro

In caput irasci non vereare tuum!

Tuque venusta paras ea vertere tecta ruina

Quae reparandi in te iustior ardor erat!

O animum mutes ut probrum desit; an ira

Dignior hospitio est quam generosus amor?



4 из 61