
Christophorus Robinus in contraria parte silvae habitabat et cum comite Lepore reverteretur et partem anteriorem Pui conspiceret, 'Stulte urse vetule' dixit et tanta suavitas erat sermonis eius ut omnia corda in novam spem sublata essent.
'Mente fingere coepi, dixit Pu singultim, 'quod fortasse Lepus ostio antico nunquam posthac uti poterit. Huius facti me vehementer pigebit.
'Me quoque, dixit Lepus.
'Ostio antico nunquam posthac uti? dixit Christophorus Robinus. 'Sane ostio antico uti poterit.
'Bene! dixit Lepus.
'Si te, Pu, extrahere nequimus, te forsitan retrudimus!
Lepus pensitans barbulam malis demissam perfricuit et meminit Pum retrusum intus esse, at quamvis nemo seipso magis delectaretur Pum tecto recipere, res ita se habere, ut essent, qui sursum, essent qui sub terra colerent. .
'Me nunquam in lucem emergere censes? dixit Pu.
'Censeo, dixit Lepus, 'te longius progressum esse, quam ut sine damno regredi posses.
Christophorus Robinus adnuit.
'Nihil superest agendum, dixit, 'nisi exspectare te iterum ad maciem reductum esse.
'Quamdiu durat macescere? rogavit Pu timidus.
'Dies fortasse septem, nisi quid me fallit.
'Sed non possum in septimum diem hic manere!
'Manere potes, vetule urse stulte! Quod difficilius est, est te extrahere! 'Praelegemus tibi, dixit Lepus adhortandi causa, 'et spero propediem non fore, ut ningat, subjunxit. 'Et quoniam tu, vetule amice, partem non minimam spatii domus meae occupas: objectasne, si ungulis tuis postremis pro sustentaculis mantelium utar? Existimo enim eas adesse et vacare, et mihi peropportune eveniet, si mantelia in iis siccare possim.
