
'Septem dies! dixit Pu tristis. 'Et quid, quod ad refectiones attinet?
'Vereor, ne absint, dixit Christophorus Robinus. 'Quippe ita ocius macescis. At certe tibi praelegemus.
Ursus suspirium trahere coepit, sed statim animadvertit se non posse, quia reapse artissime infixus erat. Lacrimas emisit obortas, cum diceret:
'Visne ergo mihi librum sustinentem praelegere, ad ursum inter angusta arte infixum consolandum idoneum?
Itaque per hebdomadem Christophorus Robinus librum talem apud extremitatem septentrionalem Pui praelegit, et Lepus lintea in extremitate meridiana suspendit. . et inter eas Pu se ipsum magis magisque graciliscere sensit. Extremo hebdomadis Christophorus Robinus dixit: 'NUNC!
Ungulas denique primores Pui prehendit, Lepus autem Christophorum, omnes amici et cognati Leporis Leporem et cuncti viribus unitis traxerunt. .
Aliquamdiu Pu modo dixit. . 'Heu. .
'Et heu. .
Ac repente, 'Popp, dixit, sicut cortex ex lagoenula saliens. Et Christophorus Robinus, Lepus et omnes cognati et affines Leporis perculsi humi prostrati sunt. . et supra omnes iacuit Winnie ille Pu — liberatus!
Itaque amicis gratiarum instar capite adnuens perrexit silvam perambulare, superbe secum susurrans. Christophorus Robinus autem amanter eum contemplans secum murmuravit:
'Vetule, stulte urse!
III
Quo in capite Pu ac Porcellus venatum prodeunt et paene vusillum captant
Porcellus in domo magnifica media in fago habitabat, fagus media in silva erat et Porcellus media in domo vivebat. Apud domum tabula quaedam fracta erat, ita inscripta: 'TRANSITUS VE'. Cum Christophorus Robinus Porcellum rogavit, quid hoc significaret, iste dixit, id nomen avi esse et per longum tempus in familia fuisse. Negavit Christophorus Robinus aliquem 'Transitus Ve' vocari posse, sed Porcellus in sententia perseveravit, quia scilicet avus suus ita vocabatur et erat 'Transitus Vehi' breviter complexus, quod erat 'Transitus Vehilius' breviter complexus. Avo duo nomina fuerant ne uno amisso innominatus eveniret — Transitus post patrem et Vehilius post Transitum.
