
'Tempus abire tibi est? dixit Lepus urbane.
'Sane, dixit Pu. 'Paulisper manere possum, si tu. . si quid. . et manifeste versus cellam penariam prospicere conatus est.
'Profecto, dixit Lepus, 'ego quoque exiturus eram.
'Bene, denique exeo. Vale!
'Vale, si certum habes te nil amplius quaerere.
'Estne aliquid amplius? rogavit Pu velociter.
Lepus opercula patinarum sublevavit et dixit: 'Fuit.
'Mente fingebam, dixit Pu capite nutans et secum murmuravit: 'Vale! Sed nunc propero.
Per foramen igitur ire foras tendebat rursus. Sese primoribus ungulis traxit, postremis propulit et aliquanto post nasus iterum in aperto erat. . postea auriculae. . postea ungulae primores. . postea humeri. . et postea. .
'Succurrite! dixit Pu. 'Potius retrorsus me recipio.
'Malum! dixit Pu. 'Mihi procedendum est.
'Nulla hinc exire potestas, dixit Pu. 'O, malum et succurrite!
Ibi tum etiam Lepus ambulatum volebat ire et ostio antico obturato extra posticum procuccurrit, ad Pum venit et eum adspexit.
'Eheu! infixus es? rogavit.
'N — on sum, dixit Pu neglectim. 'Paululum interquiesco, meditor et mecum susurro.
'Age, da mihi ungulam!
Ursus Pu ungulam extendit, et Lepus traxit, et traxit, et traxit. .
'Eheu! clamavit Pu. 'Mihi dolorem infers!
'Summa haec est, dixit I.epus: 'Infixus es.
'Id accidit, dixit Pu iracundus, 'portas anticas non satis magnas habendo.
'Id accidit, dixit Lepus severus, 'immodice manducando. Iamdudum cogitabam, dixit Lepus, 'modo dicere nolebam, dixit Lepus, 'unum nostrum immodice manducare, dixit Lepus, 'et unus ille, quod sciam, ipse non fui. Age, age, iam abeo et Christophorum Robinum arcesso.
