'Etiam mihi, dixit neglectim Christophorus Robinus, 'duo sunt nomina.

'Ecce tibi, quod demonstrandum erat, dixit Porcellus.

Die quodam hiberno sereno, cum Porcellus nivem ante domum deverreret, casu suspiciens Winnie ille Pum adspexit. Pu in orbe termini circumfluentis reciproco gressu ibat alia mente agitans, et cum Porcellus eum vocavit, non desiit ambulare.

'Heu! dixit Porcellus. 'Quid tu istic?

'Venor, dixit Pu.

'Venaris quid?

'Aliqnid vestigiis sector, dixit Winnie ille Pu mystice.

'Sectaris quid? dixit Porcellus appropinquans.

'Interrogo ipse me. Ipse me interrogo: quid?

'Quid existimas te tibi responsurum esse?

'Me exspectare oportet, donec animal assecutus ero, dixit Winnie ille Pu. 'Nunc age, vide! Digito terram ante se monstravit. 'Quid hic vides?

'Vestigia, dixit Porcellus. 'Vestigia ungularum, Vagitum brevem excitatumque emisit. 'O Pu! Credis ea vusillum significare?

'Significare possunt, dixit Pu. 'Modo significant, modo autem minime. De vestigiis semper dubitandum est.

His paucis verbis vestigia persequi pergebat et Porcellus uno aut duobus punctis temporis interpositis eum propere insecutus est. Winnie ille Pu enim repente constiterat et confuso quoddam modo supra vestigia inclinatus erat.

'Quid est rei? rogavit Porcellus.

'Valde mirificum est, dixit ursus. 'Nunc animalia duo esse apparent! Istud — quodcumque fuit — alterum quodcumque fuit assecutum est et ambo nunc una procedunt. Veni mecum Porcelle, quia fieri potest ut animalia hostilia sint!

Porcellus auriculum lepide adscalpens dixit se usque ad diem Veneris vacare et libentissime se esse comitem, si profecto vusillus esset.



12 из 63