'Vis dicere, si duo vusilli essent, dixit Pu; et Porcellus dixit, se utique usque diem Veneris otio frui posse. Ideo ambo in viam se dederunt.

Erat illuc nemus parvulum laricum et evidenter vusilli, si vusilli fuerunt, gyros circum nemus duxerant. Itaque nemus orbe circumscribentes Pu et Porcellus eos secuti sunt. Porcellus tempus ducebat Puo quid avus suus TRANSITUS VE fecisset ad rigorem post insectationem levandum, et quomodo avus TRANSITUS VE supremis suis in annis ex angustia respirationis laboravisset atque alia magni momenti argumenta narrans; Pu autem scire cupivit quid 'avus' esset et si forsitan nunc geminos avos sequerentur et si alterutrum domum ferre posset ac sibi habere et quid Christophorus Robinus dicturus esset. Vestigia autem ante eos nunquam intermittebant.

Repente Winnie ille Pu constitit et digito aliquid ante se monstravit:

'Heu, adspice!

'Quid? dixit Porcellus subsultans. Deinde, ne se timefactum monstraret, bis aut ter exercitii instar subsultavit.

'Vestigia! dixit Pu. 'Animal tertium se aliis duobus coniunxit!

'Pu, exclamavit Porcellus, 'credis hoc insuper unum vusillum significare?

'Minime, dixit Pu, 'quia diversa reliquit vestigia. Sunt aut duo vusilli et unus, ut videtur, visillus, aut duo visilli et unus, ut patet, vusillus. Pergamus sequi!

Itaque pergebant, subtimentes ne animalia ante se animum hostilem haberent.

Porcellus vehementer cupivit avum suum 'Transitum Vem' non alibi, sed praesentem esse et Pu mente fingebat quomodo exsultaret gaudio, si in Christophorum Robinum repente at fortuito incideret, sed solum quia Christophorum Robinum tantopere diligebat. Postea autem ex improviso Winnie ille Pu iterum constitit et nasi primoris acumen refrigerans lambit, quia plus caloris et timoris sensit quam unquam alias. Quattuor animalia ante se erant!

'Videsne Porcelle? Adspice vestigia eorum! Tres, evidenter vusilli et unus, evidenter visillus. Alius etiam vusillus se iisdem conjunxit!



13 из 63