'Winnie ille Pu non habuit pro certo, dixit Christophorus Robinus.

'At nunc habeo, dixit vox grunnica.

'Tum pergo, dixi.)

Die quodam inter ambulandum media in silva ad rariorem silvae locum pervenit et medio in loco quercus permagna stabat et de sublimi quercu rumor magnus apium consonantium prodibat. Winnie ille Pu ad imam quercum sedens manus mento subposuit et secum reputare coepit.

Primum secum dixit: 'Iste bombus aliquid significat.

Nullus exstat bombus bombans atque rebombans significatu carens. Si est bombus, est etiam bombans aliquis, et unica causa bombi bombantis, quod equidem sciam est haec: apis esse.

Postea iterum per longum cogitavit deinde dixit: 'et unicus finis apium existentiae, quod equidem sciam, est mellificium.

Deinde exsurrexit et 'unicus finis mellis conficiendi, dixit, 'est a me sumi. Itaque ad summam arboris niti coepit.


Et nisus est et nisus est et nisus est et nisus est et nitens carmen sic coepit canere:

Cur ursus clamat?

Cur adeo mel amat?

Burr, burr, burr

Quid est causae cur?


Deinde paulo protinus nisus est. . et protinus. . et paulo protinus. Interea aliud carmen composuerat:


Cur calleo cantare

Dum nequeo volare?

Egeo dulcis mellis

Sed mel stat in stellis!

Iam propemodo defatigatus erat et ea de causa carmen quasi neniam cantitavit. Tunc fere in cacumine arboris erat, et si ramuni illum attig. .

Crac!

'Age, succurrite! dixit Pu, per decem pedes usque ad ramum infra se cadens.

'Utinam ne. . dixit, per viginti pedes ad proximum ramum praecipitans.

'Tenes, quod in animo habui. . explicavit, se revolvens et ad ramum triginta pedibus inferiorem praeceps desiliens, 'in animo habui. .



2 из 63