
'Scilicet, erat valde. . fassus est, velocius inter sex ramos proximos delabens.
'Totum in eo est, existimo. . decrevit ultimo ramo valedicens, se ter circum axem vertens et venuste in vepres volans, 'ut mel adeo diligam. Age, succurrite!
E vepribus prorepsit et spinis e naso evulsis denuo cogitare coepit. Principis autem ex omnibus Christophori Robini in mentem ei venit.
('Mei venit? rogavit Christophorus Robinus reverenter, quia hoc vix credere ausus est.
'Sane, tui venit!
Christophorus Robinus ne uno quidem verbo silen tium rupit, sed oculi eius magis magisque amplificati sunt et vultus eius mais magisque erubuit.)
Winnie ille Pu ad amicim suum Christophorum Robinum ivit, qui in altera parte silvae post portam viridem habitabat.
'Salve Christophore Robine, dixit.
'Salve Winnie ille Pu, dixisti.
'Scire velim, an rem folliculo-similem habeas?
'Folliculum?
'Sane. Praetergrediens mecum dixi: "scire velim, an Christophorus Robinus folliculo-simile quid habeat."
Mecum dixi follicula atque talia mente agitans et scire avens.

'Quorsum tibi opus est folliculo? dixisti.
Winnie ille Pu circumspexit, ne quis audiret ungulun ad os suum retulit, et voce demissa susurravit: 'M E L!
'Sed mel cum folliculis non aufers!
'Aufero, diait Pu.
Casu autem evenit, ut tu pridie in domo Porcelli, amici esses et eo in convivio folliculos haberetis. Magnum quidem folliculum viridem acceperas et unus ex Leporis cognatis caeruleum quendam magnum acceperat et reliquerat, quia pusillior erat quam ut convivii particeps esset. Viridem igitur atque caeruleum tecum domum tuleras.
'Utrum mavis? Pum interrogavisti.
Pu caput ungulis sublevans diligentissime secum meditatus est.
'Nunc se res sic habet, dixit. 'Mel cum folliculo querenti omnium est primum apes de adventu suo certiores non facere. Ergo si folliculum viridem habes, fortasse cogitare poterunt te partem modo arboris esse nec te animadvertent; si autem caeruleum habes cogitare poterunt te partem coeli esse, neque te animadvertent. Quaeritur: quid est veri similius?
