
'Nonne te sub folliculo animadvertent? rogavisti.
'Fortasse animadvertent me, fortasse autem minime, dixit Winnie ille Pu.
'De apibus semper dubitandum est. Ac paulisper meditatus subjunxit: 'Conabor nubecula parva et nigra videri. Id eos decipiet.
'Quod cum ita sit, tibi folliculus caeruleus est praeferendus, respondisti et ita res statuta est.
Ambo igitur cum folliculo caeruleo abistis et tu sclopetum ad omnem eventum adtulisti, sicut tuus est mos. Winnie ille Pu autem ad conceptaculum aquae lutulentae, quam noverat iit ibique sese volvit et revolvit dum totus nigro colore infectus fuit. Deinde, cum folliculus ad magnitudinem maximam inflatus esset, et tu cum Puo folliculi funiculum tenuisses et repente dimisisses, Pu eleganter sublimis abiit et cum cacumine quercus pari linea sed viginti pedibus intermissis constitit.
'Io, triumphe! clamavisti.
'Optime, nonne? Pu clamavit. 'Qualem speciem praebeo?
'Speciem ursi folliculum tenentis, respondisti.
'Nonne, Pu timide rogavit, 'nonne videor nubecula nigra et parvula in coelo caeruleo?
'Non admodum.
'Esto, forsitan hic in excelso aliter appareat. Et — inquam — de apibus semper dubitandum est.
Venti afflatus vero, quo ad arborem admoveretur cessavit, constitit igitur. Poterat mel prospicere, poterat mel odorari, nequivit autem mel attingere.
Parumper commoratus te superne vocavit:
'Christophore Robine! susurravit magna voce.
'Hem?
'Credo apes suspicionem haberel'
'Quid habent?
'Nescio. Sed aliquid mihi dicit: suspicionem.
