'Fortasse suspiciunt te mel eorum petere?

'Fieri potest. De apibus semper dubitandum est.

'Parumper iterum silentium fuit, postea autem denuo deorsum vocavit:

'Christophore Robine!

'Quid ergo est?

'Habesne domi umbellam?

'Credo me unam habere.

'Velim umbellam adferas, teneas et ultro citroque commans intentis in coelum oculis dictites "Tut-tut, pluviae impendent." Credo te hoc modo mihi in deceptione apium adjuturum esse.

Licet tecum riseris: 'Vetule, stultule urse! nihil aperte dixisti quia eum admodum dilexisti et umbellam petitum domum isti.

'Te ecce, Winnie ille Pu deorsum clamavit simul ac ad arborem redisti. 'Iam trepidavi! Certe reperi apes nunc suspicionem habere!

'Vis me umbellam expandere?

'Volo, sed exspecta momentum temporis. Efficaciter agendum est. Apis praesertim fallenda est regina apium. Potesne ab imo reginam ipsam videre?

'Non possum.

'Dolendum est. Nunc si umbellam tenens citro ultroque commees et dicas: "Heu, eheu, aliquid imbrem praemonet," ego quoque quantum plurimum potero, praestabo et carmen quoddam nebulosum canam, sicut nubeculis parvulis canere datum est. . age, perge!

Dum ultro citroque commeabas num nubes minaturae essent scire avens Winnie ille Pu carmen istud cantitavit:

Quis vult in terra stare Cum possit volitare? Parva nubecula Cantitat carmina. Quis vult in terra stare Cum possit volitare? Vita nubeculae Est fons superbiae.

Apes sicut antea magna cum suspicione bombilabant. Nonnullae ex apiario egressae, reapse, nubeculam alteram stropham carminis cantantem circumvolabant et una ex illis per punctum temporis in naso nubeculae se posuit deinde autem alis se sustulit.

'Christophore — heus — Robine, clamavit nubecula.



5 из 63