
'Quid est?
'Mecum cogitavi et consilium magni momenti cepi. Istud est genus falsum apium!
'Serion' dicis tu?
'Sane, est genus falsum. Credo igitur eas mel falsum conficere, annon?
'Ain' tu?
'Sane. Censeo igitur mihi descendendum esse.
'Quomodo? rogavisti.
Qua de re Winnie ille Pu nondum secum meditatus erat. Funiculo repente e manibus misso — bump — praecipitaret et imaginem eam in animo abhorrebat. Itaque diutissime meditatus dixit:
'Christophore Robine, folliculum ictu sclopeti perforare debes. Adtulisti sclopetum.?
'Scilicet, adtuli, dixisti. 'Sed ita folliculum, diruo, dixisti.
'At ni id fit, dixit Pu, 'me folliculum dimittere oportet et egomet diruor!
Quibus ursi verbis auditis vidisti quomodo res se haberet et sclopetum folliculo caute collineans globum e fistula emisisti.
'Vae! exclamavit Pu.
'Procul aberravi? rogavisti.
'Minime aberrasti, dixit Pu, 'sed aberrasti a folliculo.
Ictum iterans 'me paenitet, dixisti et tunc demum folliculum attigisti; aer lente efflavit et Winnie ille Pu fluctuans per auras delapsus est.
Sed quia bracchia eius totum per tempus funiculum folliculi tenuerant, adeo riguerant, ut hebdomade amplius erecta permanserint, et quotienscumque musca quaedam in rostro eius consederat eam flatu abigere cogebatur. Existimo — sed non habeo pro certo — inde urso nomen Pu inditum esse.
'Est hic finis fabulae? rogavit Christophorus Robinus.
'Est finis unius. Sunt multae.
'De Puo et de me?
'De Porcello et de Lepore et de omnibus vobis. Nonne recordaris?
'Recordor, sed cum recordari conor, mihi excidit.
'. . diem cum Pu ac Porcellus heffalumpum capere conati sunt. .
'Non ceperunt, ceperuntne?
'Minime vero.
'Pu nequivit, quia omnis cerebri expers est. Ego autem heffalumpum cepi?
