
'Vere, istud pars fabulae est.
Christophorus Robinus adnuit:
'Egomet reminiscor, dixit. 'Sed eae res fugiunt Pui memoriam, qua de causa fabulas bis narratas diligit. Tum tamen fabula vera est, non solum opus memoriae.
'Equidem non secus sentio, dixi.
Christophorus Robinus suspirium ab imo duxit, ursum pede apprehendit et Pum post se trahens ad ostium iit.
Apud ostium se convertens dixit:
'Venisne ut me in balneo videas?
'Possum, dixi.
'Num eum ictu laesi?
'Minime vero.
Adnuit et exiit et interposito deinde brevi tempore audivi Winnie ille Pum BUMP-BUMP-BUMP gradibus post eum ascendere.
II
Quo in capite Pu visitatum it et in angustias incurrit
Eduardus Ursus, amicis suis agnomine 'Winnie ille Pu' — aut breviter 'Pu' — notus, die quodam canticum semihiantibus labellis superbe eliquans silvam perambulabat. Bene mane ante speculum in graciliscenda corpus exercitia incumbens susurrulum quendam excogitaverat. Tra-la-la, tra-la-la, se quam maxime erigens, tra-la-la, tra-la — succurrite — la-la-bracchiis deflexis hallucem tangere conans. Post jentaculum susurrum repetiit reiteravitque donec memoria tenuit et nunc ab initio usque ad finem sine ullo errore cantitabat:
Susurrum istum susurrabat et alacriter per silvam ambulabat scire avens, quid alii agerent, et quid ipse, si alius quis esset, sentiret, cum repente ad locum arenosum pervenit, ubi magnum foramen erat.
'Heus! dixit Pu (Rum-tum-tiddle-um-tum). 'Si de aliqua re quid sciam, foramen istud leporern significat, dixit, 'et lepus convictum significat, dixit, 'convictus autem significat aliquid esculenti, aliquem me-susurrantem-auscultantem, cetera. Rum-tum-tiddle-um.
